FESTO SANCTISSIMAE TRINITATIS
http://brasildogmadafe.blogspot.com.br/2015/05/in-festo-s-s-trinitas.htmlDeus, in adjutórium meum inténde.
Dómine, ad adjuvándum me festine.
Gratias tibi Deus, gratiastibi vers et una Trinitatis, una et summa Deitas, sancta et una unitas : benedicta sit sancta creatrix et gubernatrix omnium, sancta et individua Trinitas, nunc et semper et per sæcula sæcularum.
Benedictus sit Deus Pater unigenitusque Dei Filius, sanctus quoque Spiritus, quia fecit nobiscuм misericordiam suam.
Oratio ecclesiæ
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia majestatis adorare unitatem, quæsumus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis.
Custodiat me sempiterna Deitas, dirigat me inæstimimabilis bonitas, regat me potentia Patris, vivificet me sapientia Filii, illuminet me virtus Spiritus sancti. Sit mihi ista invocatio salus et protectio, in nomine Patris + et Filii + et Spiritus +sancti.
Amen.
BENEDICTUS Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.
Amen. Amen.