Author Topic: happy feast of the espousals of the Bl. Virgin Mary with St. Joseph  (Read 173 times)

0 Members and 1 Guest are viewing this topic.

Offline Geremia

  • Sr. Member
  • ****
  • Posts: 3096
  • Reputation: +851/-177
  • Gender: Male
    • St. Isidore e-book library
  • Thanks!0
  • No Thanks!0
  • the text of the missa desponsationis B.V.M., which, although never a universal feast, was celebrated (mostly) on 23 January:

    Introitus. Lætare filia Ierusalem et exulta: lætare in die desponsationis tuæ: et in die lætitiæ cordis tui. ps. Quam pulchri sunt gressus tui filia principis? quam pulchra es: et quam decora carissima in deliciis? ℣. Gloria Patri, et Filio.
    Oratio. Deus, qui beatissimam filii tui genitricem Mariam: ut virginalis partus eius, viri honestaretur consortio: Ioseph iusto desponsari voluisti: da nobis quæsemus: et tanti coniugii mysterium digne celebrare in terris: et de Christi et Ecclesiæ unione: in matrimonii fœdere figurata: perpetuo gaudere in cælis. Per eundem Christum.
    Lectio Esaiæ prophete. [lxii. 1-6.]
    Graduale Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaee: cui nomen Nazareth: ad virginem desponsatam viro: cui nomen era Ioseph: de domo David. ℣. Et nomen virginis Maria: et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum. Alleluia, alleluia. ℣. Tota pulchra es emica nostra: et macula non est in te: Veni de Libano sponsa: veni de Libano: veni, coronaberis: alleluia.
    Tractus. Gaude Maria virgo: sponsa Dei altissimi. ℣. Quæ pro tutamine partus tui sanctissimi. ℣. Iuncta connubio Ioseph: viri iustissimi. ℣. Fuisti exemplum thalami purissimi. ℣. Dei genitrix intercede pro nobis.
    Sequentia sancti evangelii secundum Mattheum. ca. 2. [i. 18-22.]
    Offertorium. Exurgens autem Ioseph a somno: fecit sicut præceperat ei angelus: et accepit Mariam coniugem suam.
    Secreta. Sacrificii huius oblationem et hostiam tibi quæsemus omnipotens Deus: beatæ Mariæ virginis, filii tui Domini nostri Iesu Christi genitricis, precatio sancta conciliet: ut sacrum munus, quod altari tuo sancto, pro salute nostra offerri præcepisti: tam pie matris favore intercedente: tue sit placitum maiestati. Per eundem Dominum nostrum Iesum christum filium tuum.
    Communio. Hortus conclusus sponsa et semper virgo Maria: hortus conclusus: fons signatus: fons: hortorum: puteus aquarum viventium: quæ fluunt impetu de Libano.
    Postcommunio. Multiplicata Domine Iesu Christe misericordiam tuam super nos: et sacrosanctum hæc sacrificium: ad laudem, et honorem beatissimæ genetricis tuæ: suppliciter tibi oblatum: benigno favore prosequere, ut per idipsum animas nostras in regno cælestis perpetuum in holocaustum tibi offerre, et sacrificare valeamus. Qui vivis et regnas.

    Here's the officium desponsationis beatae Virginis Mariae cvm Sancto Joseph.
    St. Isidore e-book library: https://isidore.co/calibre

     

    Sitemap 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16