1. Lauda, Sion, Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis.
Quantum poses, tantum aude:
Quia major omni laude
Nec laudare sufficis.
2. Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur;
Quem in sacrae mensa coenae
Turbae fratrum duodenae
Datum non ambigitur.
3. Sit laus plena, sit sonora,
Sit iucunda, sit decora
Mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur,
In qua mensae prima recolitur
Huius institutio.
4. In hac mensa novi Regis
Novum Pascha novae legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
5. Quod in coena Christus gessit,
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam
Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.
6. Dogma datur Christianis,
Quod in carnem transit panis
Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
Animosa firmat fides
Praeter rerum ordinem.
7. Sub diversis speciebus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res eximiae:
Caro cibus, sanguis potus;
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.
8. A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus
Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille;
Quantum isti, tantum ille:
Nec sumptus consumitur.
9. Sumunt boni, sumunt mali:
Sorte tamen inaequali,
Vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis:
Vide, paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.
10. Fracto demum Sacramento,
Ne vacilles, sed memento,
Tantam esse sub fragmento,
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
Signi tantum fit fractura,
Qua nec status nec statura
Signati minuitur.
11. Ecce panis Angelorum,
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum,
Non mittendus canibus.
In figuris praesignatur,
cuм Isaac immolatur;
Agnus Paschae deputatur,
Datur manna patribus.
12. Bone Pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre,
In terra viventium.
Tu, qui cuncta scis et vales,
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Cohaeredes et sodales,
Fac sanctorum civium. Amen