Author Topic: Popular Carols in Latin  (Read 507 times)

0 Members and 1 Guest are viewing this topic.

Offline Cantarella

  • Hero Member
  • *****
  • Posts: 7782
  • Reputation: +4572/-575
  • Gender: Female
Popular Carols in Latin
« on: December 19, 2014, 11:51:52 PM »
  • Thanks!0
  • No Thanks!0
  • "
    Looking for some new Christmas music to brighten your Advent season? I'm sure we're all tired of the same old nonsense that is played ad nauseam every year. Why not introduce something new into the holiday repertoire, promote the Latin language, and obnoxiously show off to your non-Latin speaking friends at the same time?

    That's right - Latin versions of popular Christmas classics!


    Rudolphus Rubro Naso (to the tune of "Rudolph the Red-Nosed Reindeer")

     Reno erat Rudolphus
     Nasum rubrum habebat
     Si quando hic videbas
     Hunc candere tu dicas.

     Omnes renores alii
     Semper hunc deridebant;
     Cum misero Rudolpho
     In iudis non iudebant.

     Santus Nicholas dixit
     Nocte nebulae
     "Rudolphe, naso claro
     Nonne carrum tu duces?"

     Tum renores clamabant,
     "Rudolphe, delectus es!
     Cum naso rubro claro
     Historia descendes!


    Aquafolia Ornatis (to the tune of "Deck the Halls")

     Aquafolia ornatis
     Fa la la la la, la la la la
     Tempus hoc hilaritatis
     Fa la la la la, la la la la
     Vestes claras induamus;
     Fa la la, la la la, la la la
     Cantilenas nunc promamus
     Fa la la la la, la la la la


    Procul in Praesaepi ("Away in a Manger")

     1. Procul in praesaepi et sine lecto,/ en, parvulus Iesus dormit in faeno
     stellaeque micantes despectant eum/ tranquillo in somno, nostrum Domino

     2. Dum mugiunt boves, expergiscitur;/ nec tamen ex illo auditur murmur.
     Amo te, mi Iesu! De caelo specta/ et usque ad lucem, precor, mi adsta.

     3. Es, Domine, mecum, te rogo; mane/ me iuxta aeterno, et dilige me.
     Pueruli omnes in cura tua/ fac uti fruantur aeterna vita.


    Silens Nox ("Silent Night")

     1.Silens nox, sancta nox,/ Placida, lucida,
     Virginem et puerum/ Dulcem atque tenerum,
     Somno opprime,/ Somno opprime.

     2.Silens nox, sancta nox,/ Angeli nitidi
     "Alleluia" concinunt;/ Nunc pastores metuunt;
     Christus natus est,/ Christus natus est.

     3. Silens nox, sancta nox,/ Candida, splendida
     Fili Dei facies/ Nobis praebet novas spes;
     Christus natus est,/ Christus natus est


    Angels We Have Heard on High

     1. Lapsi caelo super gentes/ properate, angeli,
     nuntiate nunc gaudentes/ natum nostri Domini.
     Gloria in excelsis Deo!/ Gloria in excelsis Deo!

     2. Salve, rex concordiae,/ Salve, sol iustitiae,
     Lumen, vitam afferens,/ Salutaris oriens.
     Gloria in excelsis Deo!/ Gloria in excelsis Deo!


    O Viri Este Hilaries ("God Rest Ye Merry Gentlemen")

     1. O viri, este hilares/ Et bono animo;
     Salvator Christus natus est/ Hoc tempore festo
     Ut nos errantes liberet/ Summo periculo.
     Refrain: O laetissimum nuntium, laetissimum,
     O laetissimum nuntiu

     2. De caelo Pater misit/ In terram angelum,
     Qui quosdam ad pastores/ Afferret nuntium,
     In Bethlehem natus esse/ Ipsius filium.

     3. Quo cognito pastores,/ Completi gaudio,
     Relictis statim gregibus/ In imbre et in vento,
     Approperant in urbem/ Visendi studio.

     4. Eo cum pervenissent,/ Viderunt parvulum
     Cubantem in praesaepio/ In faeno pecorum,
     Dum mater nixa genibus/ Adorat Dominum.

     5. Nunc collaudemus Dominum/ Omnes qui adsumus,
     Amore vero inter nos/ Dilecti penitus;
     Nam omnium dierum/ Hic est faustissimu.


    In Dulci Iubilo

     In dulci iubilo/ Cantate domino!
     Nostri cordis gaudium/ Est in praesaepio
     Et fulget ut lux solis/ In matris gremio.
     Alpha est et O,/ Alpha est et O.

     O Iesu Parvule,/ Requiro solum Te:
     Meumque sis solamen,/ O puer optime!
     Commune per levamen,/ O princeps gloriae!
     Trahe me post Te! Trahe me post Te!


    Joy to The World

     Laetissimus, Accipiat
     Iam mundus Dominum
     Dum omnia, In corda nos
     Accipimus illum, Accipimus illum.
     Accipimus illum.


    En canentes angeli ("Hark the Herald Angels Sing")

     1. En canentes angeli:/ "Gloria Regi infanti;
     Pax in terra, et Deus/ Concors cum mortalibus."
     Laeti, omnes populi,/ Cum caelestibus iuncti,
     Praedicate "Nunc Christus/ Est in Bethlehem natus."
     En canentes angeli:/ "Gloria Regi infanti."

     2. Adoratus caelitus,/ Christus, semper Dominus,
     Serius advenit spe,/ Genitus e virgine;
     Carne tamquam obsitus,/ Homo ex Deo factus,
     Volens ut par sit honos,/ Commoratur inter nos.
     En canentes angeli:/ "Gloria Regi infanti."

     3. Salve, rex concordiae,/ Salve, sol iustitiae,
     Lumen, vitam afferens,/ Salutaris oriens;
     Gloriam deposuit,/ Humilesque extuli,
     Immortales reddens nos,/ Denuo regenitos.
     En canentes angeli:/ "Gloria Regi infanti."


    We Three Kings of Orient Are

     Reges: 1. Orientis reges tres/ Procul dona portantes
     Per campos et montes imus,/ Stellam illam sequentes.

     Chorus: O stella potens et mira/ Stella regalis pulchra,
     Semper movens ad occasum/ Duc nos ad claram lucem.

     Melchior: 2. Infans nate Bethlehem,/ Portamus hanc coronam,
     Rex aeterne, sempiterne,/ Domine terrarum.

     Caspar: 3. Tu Sabaeum Tibi fero,/ Tus dignum magno Deo;
     Te laudantes et orantes/ Colimus in caelo.

     Balthazar: 4. Myrrhum amaram defero;/ Circum te fumat caligo,
     Te languentem et gementem, Conditum in tumulo.

     Reges: 5. Clarus surgit, O specta!/ Deus, rex, et victima.
     Alleluia, Alleluia,/ Canunt caelum et terra

    "

    http://unamsanctamcatholicam.blogspot.com/2014/12/two-popular-carols-in-latin.html?utm_source=feedburner&utm_medium=email&utm_campaign=Feed%3A+blogspot%2FPdjXT+%28Unam+Sanctam+Catholicam%29
    If anyone says that true and natural water is not necessary for baptism and thus twists into some metaphor the words of our Lord Jesus Christ" Unless a man be born again of water and the Holy Spirit" (Jn 3:5) let him be anathema.

    Offline poche

    • Hero Member
    • *****
    • Posts: 16730
    • Reputation: +1200/-4686
    • Gender: Male
    Popular Carols in Latin
    « Reply #1 on: December 21, 2014, 10:21:27 PM »
  • Thanks!0
  • No Thanks!0
  • You forgot Adeste Fidelis, sung to the tune of Oh Come All Ye Faithful;

    Adeste fideles, laeti triumphantes
    Venite, venite in Bethlehem
    Natum videte Regem Angelorum
    Venite adoremus,
    Venite adoremus,
    Venite adoremus
    Dominum

    In grege relicto humiles ad cura,
    Vocati pastores ad properant;
    Et nos ovanti gradu festinemus.
    Venite adoremus,
    Venite adoremus,
    Venite adoremus
    Dominum

    Adeste fideles, laeti triumphantes
    Venite, venite in Bethlehem
    Natum videte Regem Angelorum
    Venite adoremus,
    Venite adoremus,
    Venite adoremus
    Dominum



     

    Sitemap 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16