These stories are from the sermons of Jacques de Vitry, who was the Cardinal Bishop of Tusculum until 1240 A.D.
De Arbore in Qua Se Suspendebant Mulieres
De quodam alio audivi, qui habebat arborem in horto suo, in qua duae eius uxores suspenderant semetipsas. Cui quidam eius vicinus ait: "Valde fortunata est arbor illa et bonum omen habet. Habeo autem uxorem pessimam; rogote, da mihi surculum ex ea, ut plantem in horto meo."
De Bachone Qui Pendebat In Quadam Villa
Aliquando transivi per quandam villam in Francia, ubi suspenderant pernam seu bachonem in platea hac condicione ut, qui vellet iuramento firmare quod uno integro anno post contractum matrimonium permanisset cuм uxore ita quod de matrimonio non paenituisset, bachonem haberet. Et cuм per decem annos ibi pependisset non est unus solus inventus qui bachonem lucraretur, omnibus infra annum de matrimonio contracto paenitentibus.
:king: